- REBURRUS
- REBURRUSvox medii aevi, gemini significatus: Valde enim hispidum significat, apud Isidor. ut simus, resimus; quemadmodum hodieque Galli hominem horridum et asperum, tetricumque et visu horrendum, reburrum vocant. Sed et notat eum, qui burrus non est, ut reprobus dicitur, qui non est probus. Inde Glossae reburrum ἀναφάλανθον interpretantur, h. e. qui capillos non habet, qui calvus est. Priore notione occurrit vox in Vitis Abbatum S. Crispini, apud Macrum in Hierolex. Nam in sua primaeva aetate habebat capillos crispos et rigidos atque sursum erectos, ut ita dicam rebursos, ad modum pini ramorum, qui semper tendunt susum: quare cognominatus est Crispinus, quasi crispus pinus. Galli dicunt tales, qui ont les cheveux rebroussez. Avoce burrus, quae inter alia et hispidum villosumque significat, Graece ὁ βεῤῥὸς, Hesychius βουῤῥὸν, δαςὺ. βεῤῥὸς autem burrus, ut Σικελὸς, Siculus; Βρέττιοι, Bruttii etc. Hinc burra vestis, villosa et hispida. Vetus Epigramma,Nobilis horribili iungatur purpura burrae.Ubi burram horribilem vocat vestem villis densam et hirtam etc. Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 20.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.